monumenta.ch > Plinius > sectio 105

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 31, 105
{XLV} dentium dolori cum aceto fotus et inlitus cum resina prodest. ad omnia autem spuma salis iucundior utiliorque. sed quicumque sal acopis additur ad excalfactiones, item zmegmatis ad extendendam cutem levandamque. pecorum quoque scabiem et boum inlitus tollit datusque lingendus et oculis iumentorum inspuitur. haec de sale dicta sint.